Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 31:3-21 Vulgata Latina (VULG)

3.  Numquid non perditio est iniquo,et alienatio operantibus injustitiam ?

4.  Nonne ipse considerat vias meas,et cunctos gressus meos dinumerat ?

5.  Si ambulavi in vanitate,et festinavit in dolo pes meus,

6.  appendat me in statera justa,et sciat Deus simplicitatem meam.

7.  Si declinavit gressus meus de via,et si secutum est oculos meos cor meum,et si manibus meis adhæsit macula,

8.  seram, et alius comedat,et progenies mea eradicetur.

9.  Si deceptum est cor meum super muliere,et si ad ostium amici mei insidiatus sum,

10.  scortum alterius sit uxor mea,et super illam incurventur alii.

11.  Hoc enim nefas est,et iniquitas maxima.

12.  Ignis est usque ad perditionem devorans,et omnia eradicans genimina.

13.  Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea,cum disceptarent adversum me :

14.  quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ?et cum quæsierit, quid respondebo illi ?

15.  Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est,et formavit me in vulva unus ?

16.  Si negavi quod volebant pauperibus,et oculos viduæ expectare feci ;

17.  si comedi buccellam meam solus,et non comedit pupillus ex ea

18.  (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio,et de utero matris meæ egressa est mecum) ;

19.  si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum,et absque operimento pauperem ;

20.  si non benedixerunt mihi latera ejus,et de velleribus ovium mearum calefactus est ;

21.  si levavi super pupillum manum meam,etiam cum viderem me in porta superiorem :

Read complete chapter Job 31