Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 31:22-40 Vulgata Latina (VULG)

22.  humerus meus a junctura sua cadat,et brachium meum cum suis ossibus confringatur.

23.  Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum,et pondus ejus ferre non potui.

24.  Si putavi aurum robur meum,et obrizo dixi : Fiducia mea ;

25.  si lætatus sum super multis divitiis meis,et quia plurima reperit manus mea ;

26.  si vidi solem cum fulgeret,et lunam incedentem clare,

27.  et lætatum est in abscondito cor meum,et osculatus sum manum meam ore meo :

28.  quæ est iniquitas maxima,et negatio contra Deum altissimum.

29.  Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat,et exsultavi quod invenisset eum malum :

30.  non enim dedi ad peccandum guttur meum,ut expeterem maledicens animam ejus.

31.  Si non dixerunt viri tabernaculi mei :Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ?

32.  foris non mansit peregrinus :ostium meum viatori patuit.

33.  Si abscondi quasi homo peccatum meum,et celavi in sinu meo iniquitatem meam ;

34.  si expavi ad multitudinem nimiam,et despectio propinquorum terruit me :et non magis tacui, nec egressus sum ostium.

35.  Quis mihi tribuat auditorem,ut desiderium meum audiat Omnipotens,et librum scribat ipse qui judicat,

36.  ut in humero meo portem illum,et circumdem illum quasi coronam mihi ?

37.  Per singulos gradus meos pronuntiabo illum,et quasi principi offeram eum.

38.  Si adversum me terra mea clamat,et cum ipsa sulci ejus deflent :

39.  si fructus ejus comedi absque pecunia,et animam agricolarum ejus afflixi :

40.  pro frumento oriatur mihi tribulus,et pro hordeo spina.Finita sunt verba Job.

Read complete chapter Job 31