Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 30:4-14 Vulgata Latina (VULG)

4.  Et mandebant herbas, et arborum cortices,et radix juniperorum erat cibus eorum :

5.  qui de convallibus ista rapientes,cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.

6.  In desertis habitabant torrentium,et in cavernis terræ, vel super glaream :

7.  qui inter hujuscemodi lætabantur,et esse sub sentibus delicias computabant :

8.  filii stultorum et ignobilium,et in terra penitus non parentes.

9.  Nunc in eorum canticum versus sum,et factus sum eis in proverbium.

10.  Abominantur me, et longe fugiunt a me,et faciem meam conspuere non verentur.

11.  Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,et frenum posuit in os meum.

12.  Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt :pedes meos subverterunt,et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.

13.  Dissipaverunt itinera mea ;insidiati sunt mihi, et prævaluerunt :et non fuit qui ferret auxilium.

14.  Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,et ad meas miserias devoluti sunt.

Read complete chapter Job 30