Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 30:11-29 Vulgata Latina (VULG)

11.  Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,et frenum posuit in os meum.

12.  Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt :pedes meos subverterunt,et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.

13.  Dissipaverunt itinera mea ;insidiati sunt mihi, et prævaluerunt :et non fuit qui ferret auxilium.

14.  Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,et ad meas miserias devoluti sunt.

15.  Redactus sum in nihilum :abstulisti quasi ventus desiderium meum,et velut nubes pertransiit salus mea.

16.  Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,et possident me dies afflictionis.

17.  Nocte os meum perforatur doloribus,et qui me comedunt, non dormiunt.

18.  In multitudine eorum consumitur vestimentum meum,et quasi capito tunicæ succinxerunt me.

19.  Comparatus sum luto,et assimilatus sum favillæ et cineri.

20.  Clamo ad te, et non exaudis me :sto, et non respicis me.

21.  Mutatus es mihi in crudelem,et in duritia manus tuæ adversaris mihi.

22.  Elevasti me, et quasi super ventum ponens ;elisisti me valide.

23.  Scio quia morti trades me,ubi constituta est domus omni viventi.

24.  Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam :et si corruerint, ipse salvabis.

25.  Flebam quondam super eo qui afflictus erat,et compatiebatur anima mea pauperi.

26.  Expectabam bona, et venerunt mihi mala :præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.

27.  Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie :prævenerunt me dies afflictionis.

28.  Mœrens incedebam sine furore ;consurgens, in turba clamabam.

29.  Frater fui draconum,et socius struthionum.

Read complete chapter Job 30