Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 3:17-26 Vulgata Latina (VULG)

17.  Ibi impii cessaverunt a tumultu,et ibi requieverunt fessi robore.

18.  Et quondam vincti pariter sine molestia,non audierunt vocem exactoris.

19.  Parvus et magnus ibi sunt,et servus liber a domino suo.

20.  Quare misero data est lux,et vita his qui in amaritudine animæ sunt :

21.  qui expectant mortem, et non venit,quasi effodientes thesaurum ;

22.  gaudentque vehementercum invenerint sepulchrum ?

23.  viro cujus abscondita est viaet circumdedit eum Deus tenebris ?

24.  Antequam comedam, suspiro ;et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :

25.  quia timor quem timebam evenit mihi,et quod verebar accidit.

26.  Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ?et venit super me indignatio.

Read complete chapter Job 3