Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 29:13-25 Vulgata Latina (VULG)

13.  Benedictio perituri super me veniebat,et cor viduæ consolatus sum.

14.  Justitia indutus sum,et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.

15.  Oculus fui cæco, et pes claudo.

16.  Pater eram pauperum,et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.

17.  Conterebam molas iniqui,et de dentibus illius auferebam prædam.

18.  Dicebamque : In nidulo meo moriar,et sicut palma multiplicabo dies.

19.  Radix mea aperta est secus aquas,et ros morabitur in messione mea.

20.  Gloria mea semper innovabitur,et arcus meus in manu mea instaurabitur.

21.  Qui me audiebant, expectabant sententiam,et intenti tacebant ad consilium meum.

22.  Verbis meis addere nihil audebant,et super illos stillabat eloquium meum.

23.  Expectabant me sicut pluviam,et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.

24.  Siquando ridebam ad eos, non credebant :et lux vultus mei non cadebat in terram.

25.  Si voluissem ire ad eos, sedebam primus :cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,eram tamen mœrentium consolator.

Read complete chapter Job 29