1. Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
2. Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos,secundum dies quibus Deus custodiebat me ?
3. Quando splendebat lucerna ejus super caput meum,et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :
4. sicut fui in diebus adolescentiæ meæ,quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :
5. quando erat Omnipotens mecum,et in circuitu meo pueri mei :
6. quando lavabam pedes meos butyro,et petra fundebat mihi rivos olei :
7. quando procedebam ad portam civitatis,et in platea parabant cathedram mihi.
8. Videbant me juvenes, et abscondebantur :et senes assurgentes stabant.
9. Principes cessabant loqui,et digitum superponebant ori suo.