Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 29:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :

2.  Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos,secundum dies quibus Deus custodiebat me ?

3.  Quando splendebat lucerna ejus super caput meum,et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :

4.  sicut fui in diebus adolescentiæ meæ,quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :

5.  quando erat Omnipotens mecum,et in circuitu meo pueri mei :

6.  quando lavabam pedes meos butyro,et petra fundebat mihi rivos olei :

7.  quando procedebam ad portam civitatis,et in platea parabant cathedram mihi.

8.  Videbant me juvenes, et abscondebantur :et senes assurgentes stabant.

Read complete chapter Job 29