Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 28:4-18 Vulgata Latina (VULG)

4.  Dividit torrens a populo peregrinanteeos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.

5.  Terra de qua oriebatur panis,in loco suo igni subversa est.

6.  Locus sapphiri lapides ejus,et glebæ illius aurum.

7.  Semitam ignoravit avis,nec intuitus est eam oculus vulturis.

8.  Non calcaverunt eam filii institorum,nec pertransivit per eam leæna.

9.  Ad silicem extendit manum suam :subvertit a radicibus montes.

10.  In petris rivos excidit,et omne pretiosum vidit oculus ejus.

11.  Profunda quoque fluviorum scrutatus est,et abscondita in lucem produxit.

12.  Sapientia vero ubi invenitur ?et quis est locus intelligentiæ ?

13.  Nescit homo pretium ejus,nec invenitur in terra suaviter viventium.

14.  Abyssus dicit : Non est in me,et mare loquitur : Non est mecum.

15.  Non dabitur aurum obrizum pro ea,nec appendetur argentum in commutatione ejus.

16.  Non conferetur tinctis Indiæ coloribus,nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.

17.  Non adæquabitur ei aurum vel vitrum,nec commutabuntur pro ea vasa auri.

18.  Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus :trahitur autem sapientia de occultis.

Read complete chapter Job 28