Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 24:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora :qui autem noverunt eum,ignorant dies illius.

2.  Alii terminos transtulerunt ;diripuerunt greges, et paverunt eos.

3.  Asinum pupillorum abegerunt,et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.

4.  Subverterunt pauperum viam,et oppresserunt pariter mansuetos terræ.

5.  Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum :vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.

6.  Agrum non suum demetunt,et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.

7.  Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes,quibus non est operimentum in frigore :

8.  quos imbres montium rigant,et non habentes velamen, amplexantur lapides.

9.  Vim fecerunt deprædantes pupillos,et vulgum pauperem spoliaverunt.

10.  Nudis et incedentibus absque vestitu,et esurientibus tulerunt spicas.

11.  Inter acervos eorum meridiati sunt,qui calcatis torcularibus sitiunt.

Read complete chapter Job 24