6. Nolo multa fortitudine contendat mecum,nec magnitudinis suæ mole me premat.
7. Proponat æquitatem contra me,et perveniat ad victoriam judicium meum.
8. Si ad orientem iero, non apparet ;si ad occidentem, non intelligam eum.
9. Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ;si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10. Ipse vero scit viam meam,et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11. Vestigia ejus secutus est pes meus :viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
12. A mandatis labiorum ejus non recessi,et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
13. Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus :et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
14. Cum expleverit in me voluntatem suam,et alia multa similia præsto sunt ei.
15. Et idcirco a facie ejus turbatus sum,et considerans eum, timore sollicitor.
16. Deus mollivit cor meum,et Omnipotens conturbavit me.
17. Non enim perii propter imminentes tenebras,nec faciem meam operuit caligo.