Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 23:5-13 Vulgata Latina (VULG)

5.  ut sciam verba quæ mihi respondeat,et intelligam quid loquatur mihi.

6.  Nolo multa fortitudine contendat mecum,nec magnitudinis suæ mole me premat.

7.  Proponat æquitatem contra me,et perveniat ad victoriam judicium meum.

8.  Si ad orientem iero, non apparet ;si ad occidentem, non intelligam eum.

9.  Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ;si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

10.  Ipse vero scit viam meam,et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

11.  Vestigia ejus secutus est pes meus :viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

12.  A mandatis labiorum ejus non recessi,et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

13.  Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus :et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.

Read complete chapter Job 23