Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 22:16-30 Vulgata Latina (VULG)

16.  qui sublati sunt ante tempus suum,et fluvius subvertit fundamentum eorum ?

17.  Qui dicebant Deo : Recede a nobis :et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,

18.  cum ille implesset domos eorum bonis :quorum sententia procul sit a me.

19.  Videbunt justi, et lætabuntur,et innocens subsannabit eos :

20.  nonne succisa est erectio eorum ?et reliquias eorum devoravit ignis ?

21.  Acquiesce igitur ei, et habeto pacem,et per hæc habebis fructus optimos.

22.  Suscipe ex ore illius legem,et pone sermones ejus in corde tuo.

23.  Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis,et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.

24.  Dabit pro terra silicem,et pro silice torrentes aureos.

25.  Eritque Omnipotens contra hostes tuos,et argentum coacervabitur tibi.

26.  Tunc super Omnipotentem deliciis afflues,et elevabis ad Deum faciem tuam.

27.  Rogabis eum, et exaudiet te,et vota tua reddes.

28.  Decernes rem, et veniet tibi,et in viis tuis splendebit lumen.

29.  Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria,et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.

30.  Salvabitur innocens :salvabitur autem in munditia manuum suarum.

Read complete chapter Job 22