Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 21:18-32 Vulgata Latina (VULG)

18.  Erunt sicut paleæ ante faciem venti,et sicut favilla quam turbo dispergit.

19.  Deus servabit filiis illius dolorem patris,et cum reddiderit, tunc sciet.

20.  Videbunt oculi ejus interfectionem suam,et de furore Omnipotentis bibet.

21.  Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,et si numerus mensium ejus dimidietur ?

22.  Numquid Deus docebit quispiam scientiam,qui excelsos judicat ?

23.  Iste moritur robustus et sanus,dives et felix :

24.  viscera ejus plena sunt adipe,et medullis ossa illius irrigantur :

25.  alius vero moritur in amaritudine animæabsque ullis opibus :

26.  et tamen simul in pulvere dormient,et vermes operient eos.

27.  Certe novi cogitationes vestras,et sententias contra me iniquas.

28.  Dicitis enim : Ubi est domus principis ?et ubi tabernacula impiorum ?

29.  Interrogate quemlibet de viatoribus,et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :

30.  quia in diem perditionis servatur malus,et ad diem furoris ducetur.

31.  Quis arguet coram eo viam ejus ?et quæ fecit, quis reddet illi ?

32.  Ipse ad sepulchra ducetur,et in congerie mortuorum vigilabit.

Read complete chapter Job 21