Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 21:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respondens autem Job, dixit :

2.  Audite, quæso, sermones meos,et agite pœnitentiam.

3.  Sustinete me, et ego loquar :et post mea, si videbitur, verba, ridete.

4.  Numquid contra hominem disputatio mea est,ut merito non debeam contristari ?

5.  Attendite me et obstupescite,et superponite digitum ori vestro.

6.  Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,et concutit carnem meam tremor.

7.  Quare ergo impii vivunt,sublevati sunt, confortatique divitiis ?

8.  Semen eorum permanet coram eis :propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.

9.  Domus eorum securæ sunt et pacatæ,et non est virga Dei super illos.

10.  Bos eorum concepit, et non abortivit :vacca peperit, et non est privata fœtu suo.

11.  Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,et infantes eorum exultant lusibus.

12.  Tenent tympanum et citharam,et gaudent ad sonitum organi.

Read complete chapter Job 21