1. Respondens autem Job, dixit :
2. Audite, quæso, sermones meos,et agite pœnitentiam.
3. Sustinete me, et ego loquar :et post mea, si videbitur, verba, ridete.
4. Numquid contra hominem disputatio mea est,ut merito non debeam contristari ?
5. Attendite me et obstupescite,et superponite digitum ori vestro.
6. Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,et concutit carnem meam tremor.
7. Quare ergo impii vivunt,sublevati sunt, confortatique divitiis ?
8. Semen eorum permanet coram eis :propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
9. Domus eorum securæ sunt et pacatæ,et non est virga Dei super illos.
10. Bos eorum concepit, et non abortivit :vacca peperit, et non est privata fœtu suo.