Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 20:13-28 Vulgata Latina (VULG)

13.  Parcet illi, et non derelinquet illud,et celabit in gutture suo.

14.  Panis ejus in utero illiusvertetur in fel aspidum intrinsecus.

15.  Divitias quas devoravit evomet,et de ventre illius extrahet eas Deus.

16.  Caput aspidum suget,et occidet eum lingua viperæ.

17.  (Non videat rivulos fluminis,torrentes mellis et butyri.)

18.  Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur :juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.

19.  Quoniam confringens nudavit pauperes :domum rapuit, et non ædificavit eam.

20.  Nec est satiatus venter ejus :et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.

21.  Non remansit de cibo ejus,et propterea nihil permanebit de bonis ejus.

22.  Cum satiatus fuerit, arctabitur :æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.

23.  Utinam impleatur venter ejus,ut emittat in eum iram furoris sui,et pluat super illum bellum suum.

24.  Fugiet arma ferrea,et irruet in arcum æreum.

25.  Eductus, et egrediens de vagina sua,et fulgurans in amaritudine sua :vadent et venient super eum horribiles.

26.  Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ;devorabit eum ignis qui non succenditur :affligetur relictus in tabernaculo suo.

27.  Revelabunt cæli iniquitatem ejus,et terra consurget adversus eum.

28.  Apertum erit germen domus illius :detrahetur in die furoris Dei.

Read complete chapter Job 20