Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 19:1-19 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respondens autem Job, dixit :

2.  Usquequo affligitis animam meam,et atteritis me sermonibus ?

3.  En decies confunditis me,et non erubescitis opprimentes me.

4.  Nempe etsi ignoravi,mecum erit ignorantia mea.

5.  At vos contra me erigimini,et arguitis me opprobriis meis.

6.  Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me,et flagellis suis me cinxerit.

7.  Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet ;vociferabor, et non est qui judicet.

8.  Semitam meam circumsepsit, et transire non possum :et in calle meo tenebras posuit.

9.  Spoliavit me gloria mea,et abstulit coronam de capite meo.

10.  Destruxit me undique, et pereo :et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.

11.  Iratus est contra me furor ejus,et sic me habuit quasi hostem suum.

12.  Simul venerunt latrones ejus,et fecerunt sibi viam per me,et obsederunt in gyro tabernaculum meum.

13.  Fratres meos longe fecit a me,et noti mei quasi alieni recesserunt a me.

14.  Dereliquerunt me propinqui mei,et qui me noverant obliti sunt mei.

15.  Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me,et quasi peregrinus fui in oculis eorum.

16.  Servum meum vocavi, et non respondit :ore proprio deprecabar illum.

17.  Halitum meum exhorruit uxor mea,et orabam filios uteri mei.

18.  Stulti quoque despiciebant me :et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.

19.  Abominati sunt me quondam consiliarii mei,et quem maxime diligebam, aversatus est me.

Read complete chapter Job 19