Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 16:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respondens autem Job, dixit :

2.  Audivi frequenter talia :consolatores onerosi omnes vos estis.

3.  Numquid habebunt finem verba ventosa ?aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?

4.  Poteram et ego similia vestri loqui,atque utinam esset anima vestra pro anima mea :

5.  consolarer et ego vos sermonibus,et moverem caput meum super vos ;

6.  roborarem vos ore meo,et moverem labia mea, quasi parcens vobis.

7.  Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus,et si tacuero, non recedet a me.

8.  Nunc autem oppressit me dolor meus,et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.

9.  Rugæ meæ testimonium dicunt contra me,et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.

Read complete chapter Job 16