Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 15:2-13 Vulgata Latina (VULG)

2.  Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens,et implebit ardore stomachum suum ?

3.  Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi,et loqueris quod tibi non expedit.

4.  Quantum in te est, evacuasti timorem,et tulisti preces coram Deo.

5.  Docuit enim iniquitas tua os tuum,et imitaris linguam blasphemantium.

6.  Condemnabit te os tuum, et non ego :et labia tua respondebunt tibi.

7.  Numquid primus homo tu natus es,et ante colles formatus ?

8.  numquid consilium Dei audisti,et inferior te erit ejus sapientia ?

9.  Quid nosti quod ignoremus ?quid intelligis quod nesciamus ?

10.  Et senes et antiqui sunt in nobis,multo vetustiores quam patres tui.

11.  Numquid grande est ut consoletur te Deus ?sed verba tua prava hoc prohibent.

12.  Quid te elevat cor tuum,et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?

13.  Quid tumet contra Deum spiritus tuus,ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?

Read complete chapter Job 15