Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 14:8-22 Vulgata Latina (VULG)

8.  Si senuerit in terra radix ejus,et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,

9.  ad odorem aquæ germinabit,et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.

10.  Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus,atque consumptus, ubi, quæso, est ?

11.  Quomodo si recedant aquæ de mari,et fluvius vacuefactus arescat :

12.  sic homo, cum dormierit, non resurget :donec atteratur cælum, non evigilabit,nec consurget de somno suo.

13.  Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me,et abscondas me donec pertranseat furor tuus,et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?

14.  Putasne mortuus homo rursum vivat ?cunctis diebus quibus nunc milito, expectodonec veniat immutatio mea.

15.  Vocabis me, et ego respondebo tibi :operi manuum tuarum porriges dexteram.

16.  Tu quidem gressus meos dinumerasti :sed parce peccatis meis.

17.  Signasti quasi in sacculo delicta mea,sed curasti iniquitatem meam.

18.  Mons cadens defluit,et saxum transfertur de loco suo :

19.  lapides excavant aquæ,et alluvione paulatim terra consumitur :et hominem ergo similiter perdes.

20.  Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret :immutabis faciem ejus, et emittes eum.

21.  Sive nobiles fuerint filii ejus,sive ignobiles, non intelliget.

22.  Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit,et anima illius super semetipso lugebit.

Read complete chapter Job 14