Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 12:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ;quis enim hæc quæ nostis ignorat ?

4.  Qui deridetur ab amico suo, sicut ego,invocabit Deum, et exaudiet eum :deridetur enim justi simplicitas.

5.  Lampas contempta apud cogitationes divitumparata ad tempus statutum.

6.  Abundant tabernacula prædonum,et audacter provocant Deum,cum ipse dederit omnia in manus eorum.

7.  Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ;et volatilia cæli, et indicabunt tibi.

8.  Loquere terræ, et respondebit tibi,et narrabunt pisces maris.

9.  Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?

Read complete chapter Job 12