1. Respondens autem Job, dixit :
2. Ergo vos estis soli homines,et vobiscum morietur sapientia ?
3. Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ;quis enim hæc quæ nostis ignorat ?
4. Qui deridetur ab amico suo, sicut ego,invocabit Deum, et exaudiet eum :deridetur enim justi simplicitas.
5. Lampas contempta apud cogitationes divitumparata ad tempus statutum.
6. Abundant tabernacula prædonum,et audacter provocant Deum,cum ipse dederit omnia in manus eorum.