Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 11:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :

2.  Numquid qui multa loquitur, non et audiet ?aut vir verbosus justificabitur ?

3.  Tibi soli tacebunt homines ?et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?

4.  Dixisti enim : Purus est sermo meus,et mundus sum in conspectu tuo.

5.  Atque utinam Deus loqueretur tecum,et aperiret labia sua tibi,

6.  ut ostenderet tibi secreta sapientiæ,et quod multiplex esset lex ejus :et intelligeres quod multo minora exigaris ab eoquam meretur iniquitas tua !

7.  Forsitan vestigia Dei comprehendes,et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?

8.  Excelsior cælo est, et quid facies ?profundior inferno, et unde cognosces ?

9.  Longior terra mensura ejus,et latior mari.

10.  Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit,quis contradicet ei ?

11.  Ipse enim novit hominum vanitatem ;et videns iniquitatem, nonne considerat ?

12.  Vir vanus in superbiam erigitur,et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.

13.  Tu autem firmasti cor tuum,et expandisti ad eum manus tuas.

Read complete chapter Job 11