Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 9:6-12 Vulgata Latina (VULG)

6.  Habitatio tua in medio doli :in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.

7.  Propterea hæc dicit Dominus exercituum :Ecce ego conflabo, et probabo eos :quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei ?

8.  Sagitta vulnerans lingua eorum,dolum locuta est.In ore suo pacem cum amico suo loquitur,et occulte ponit ei insidias.

9.  Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea ?

10.  Super montes assumam fletum ac lamentum,et super speciosa deserti planctum,quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens,et non audierunt vocem possidentis :a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.

11.  Et dabo Jerusalem in acervos arenæ,et cubilia draconum :et civitates Juda dabo in desolationem,eo quod non sit habitator.

12.  Quis est vir sapiens qui intelligat hoc,et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud,quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum,eo quod non sit qui pertranseat ?

Read complete chapter Jeremiæ 9