Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 9:2-8 Vulgata Latina (VULG)

2.  Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum,et derelinquam populum meum,et recedam ab eis ?quia omnes adulteri sunt,cœtus prævaricatorum.

3.  Et extenderunt linguam suamquasi arcum mendacii et non veritatis :confortati sunt in terra,quia de malo ad malum egressi sunt,et me non cognoverunt, dicit Dominus.

4.  Unusquisque se a proximo suo custodiat,et in omni fratre suo non habeat fiduciam :quia omnis frater supplantans supplantabit,et omnis amicus fraudulenter incedet.

5.  Et vir fratrem suum deridebit,et veritatem non loquentur :docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ;ut inique agerent laboraverunt.

6.  Habitatio tua in medio doli :in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.

7.  Propterea hæc dicit Dominus exercituum :Ecce ego conflabo, et probabo eos :quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei ?

8.  Sagitta vulnerans lingua eorum,dolum locuta est.In ore suo pacem cum amico suo loquitur,et occulte ponit ei insidias.

Read complete chapter Jeremiæ 9