Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 9:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Quis dabit capiti meo aquam,et oculis meis fontem lacrimarum,et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei ?

2.  Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum,et derelinquam populum meum,et recedam ab eis ?quia omnes adulteri sunt,cœtus prævaricatorum.

3.  Et extenderunt linguam suamquasi arcum mendacii et non veritatis :confortati sunt in terra,quia de malo ad malum egressi sunt,et me non cognoverunt, dicit Dominus.

4.  Unusquisque se a proximo suo custodiat,et in omni fratre suo non habeat fiduciam :quia omnis frater supplantans supplantabit,et omnis amicus fraudulenter incedet.

5.  Et vir fratrem suum deridebit,et veritatem non loquentur :docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ;ut inique agerent laboraverunt.

6.  Habitatio tua in medio doli :in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.

Read complete chapter Jeremiæ 9