Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 8:6-22 Vulgata Latina (VULG)

6.  Attendi, et auscultavi :nemo quod bonum est loquitur ;nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo,dicens : Quid feci ?Omnes conversi sunt ad cursum suum,quasi equus impetu vadens ad prælium.

7.  Milvus in cælo cognovit tempus suum :turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui :populus autem meus non cognovit judicium Domini.

8.  Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus,et lex Domini nobiscum est ?vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !

9.  Confusi sunt sapientes ;perterriti et capti sunt :verbum enim Domini projecerunt,et sapientia nulla est in eis.

10.  Propterea dabo mulieres eorum exteris,agros eorum hæredibus,quia a minimo usque ad maximumomnes avaritiam sequuntur :a propheta usque ad sacerdotemcuncti faciunt mendacium.

11.  Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam,dicentes : Pax, pax !cum non esset pax.

12.  Confusi sunt, quia abominationem fecerunt :quinimmo confusione non sunt confusi,et erubescere nescierunt.Idcirco cadent inter corruentes :in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.

13.  Congregans congregabo eos, ait Dominus.Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea :folium defluxit,et dedi eis quæ prætergressa sunt.

14.  Quare sedemus ?convenite, et ingrediamur civitatem munitam,et sileamus ibi :quia Dominus Deus noster silere nos fecit,et potum dedit nobis aquam fellis :peccavimus enim Domino.

15.  Exspectavimus pacem, et non erat bonum :tempus medelæ, et ecce formido.

16.  A Dan auditus est fremitus equorum ejus ;a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra :et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ;urbem et habitatores ejus.

17.  Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos,quibus non est incantatio :et mordebunt vos, ait Dominus.

18.  Dolor meus super dolorem,in me cor meum mœrens.

19.  Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua :Numquid Dominus non est in Sion ?aut rex ejus non est in ea ?Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis,et in vanitatibus alienis ?

20.  Transiit messis, finita est æstas,et nos salvati non sumus.

21.  Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus :stupor obtinuit me.

22.  Numquid resina non est in Galaad ?aut medicus non est ibi ?quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei ?

Read complete chapter Jeremiæ 8