Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 8:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  In illo tempore, ait Dominus,ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus,et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum,et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem,de sepulchris suis :

2.  et expandent ea ad solem, et lunam,et omnem militiam cæli,quæ dilexerunt, et quibus servierunt,et post quæ ambulaverunt,et quæ quæsierunt, et adoraverunt.Non colligentur, et non sepelientur :in sterquilinium super faciem terræ erunt.

3.  Et eligent magis mortem quam vitam,omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima,in universis locis quæ derelicta sunt,ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.

4.  Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus :Numquid qui cadit non resurget ?et qui aversus est non revertetur ?

5.  Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalemaversione contentiosa ?Apprehenderunt mendacium,et noluerunt reverti.

6.  Attendi, et auscultavi :nemo quod bonum est loquitur ;nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo,dicens : Quid feci ?Omnes conversi sunt ad cursum suum,quasi equus impetu vadens ad prælium.

7.  Milvus in cælo cognovit tempus suum :turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui :populus autem meus non cognovit judicium Domini.

8.  Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus,et lex Domini nobiscum est ?vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !

9.  Confusi sunt sapientes ;perterriti et capti sunt :verbum enim Domini projecerunt,et sapientia nulla est in eis.

10.  Propterea dabo mulieres eorum exteris,agros eorum hæredibus,quia a minimo usque ad maximumomnes avaritiam sequuntur :a propheta usque ad sacerdotemcuncti faciunt mendacium.

11.  Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam,dicentes : Pax, pax !cum non esset pax.

Read complete chapter Jeremiæ 8