Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 7:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii,qui non proderunt vobis :

9.  furari, occidere, adulterari,jurare mendaciter, libare Baalim,et ire post deos alienos quos ignoratis :

10.  et venistis, et stetistis coram mein domo hac, in qua invocatum est nomen meum,et dixistis : Liberati sumus,eo quod fecerimus omnes abominationes istas.

11.  Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista,in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ?Ego, ego sum : ego vidi, dicit Dominus.

12.  Ite ad locum meum in Silo,ubi habitavit nomen meum a principio,et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël.

13.  Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus,et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis :et vocavi vos, et non respondistis :

14.  faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum,et in qua vos habetis fiduciam,et loco quem dedi vobis et patribus vestris,sicut feci Silo :

15.  et projiciam vos a facie measicut projeci omnes fratres vestros,universum semen Ephraim.

16.  Tu ergo, noli orare pro populo hoc,nec assumas pro eis laudem et orationem :et non obsistas mihi,quia non exaudiam te.

17.  Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda,et in plateis Jerusalem ?

Read complete chapter Jeremiæ 7