Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 7:20-28 Vulgata Latina (VULG)

20.  Ideo hæc dicit Dominus Deus :Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum,super viros, et super jumenta,et super lignum regionis, et super fruges terræ :et succendetur, et non extinguetur.

21.  Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Holocautomata vestra addite victimis vestris,et comedite carnes :

22.  quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis,in die qua eduxi eos de terra Ægypti,de verbo holocautomatum et victimarum :

23.  sed hoc verbum præcepi eis, dicens :Audite vocem meam,et ero vobis Deus,et vos eritis mihi populus :et ambulate in omni via quam mandavi vobis,ut bene sit vobis.

24.  Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam :sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali :factique sunt retrorsum, et non in ante,

25.  a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægyptiusque ad diem hanc.Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem,consurgens diluculo, et mittens :

26.  et non audierunt me,nec inclinaverunt aurem suam :sed induraverunt cervicem suam,et pejus operati sunt quam patres eorum.

27.  Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te : et vocabis eos, et non respondebunt tibi.

28.  Et dices ad eos : Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui,nec recepit disciplinam ;periit fides,et ablata est de ore eorum.

Read complete chapter Jeremiæ 7