Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 7:13-30 Vulgata Latina (VULG)

13.  Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus,et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis :et vocavi vos, et non respondistis :

14.  faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum,et in qua vos habetis fiduciam,et loco quem dedi vobis et patribus vestris,sicut feci Silo :

15.  et projiciam vos a facie measicut projeci omnes fratres vestros,universum semen Ephraim.

16.  Tu ergo, noli orare pro populo hoc,nec assumas pro eis laudem et orationem :et non obsistas mihi,quia non exaudiam te.

17.  Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda,et in plateis Jerusalem ?

18.  Filii colligunt ligna,et patres succendunt ignem,et mulieres conspergunt adipem,ut faciant placentas reginæ cæli,et libent diis alienis,et me ad iracundiam provocent.

19.  Numquid me ad iracundiam provocant ?dicit Dominus ;nonne semetipsos in confusionem vultus sui ?

20.  Ideo hæc dicit Dominus Deus :Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum,super viros, et super jumenta,et super lignum regionis, et super fruges terræ :et succendetur, et non extinguetur.

21.  Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Holocautomata vestra addite victimis vestris,et comedite carnes :

22.  quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis,in die qua eduxi eos de terra Ægypti,de verbo holocautomatum et victimarum :

23.  sed hoc verbum præcepi eis, dicens :Audite vocem meam,et ero vobis Deus,et vos eritis mihi populus :et ambulate in omni via quam mandavi vobis,ut bene sit vobis.

24.  Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam :sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali :factique sunt retrorsum, et non in ante,

25.  a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægyptiusque ad diem hanc.Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem,consurgens diluculo, et mittens :

26.  et non audierunt me,nec inclinaverunt aurem suam :sed induraverunt cervicem suam,et pejus operati sunt quam patres eorum.

27.  Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te : et vocabis eos, et non respondebunt tibi.

28.  Et dices ad eos : Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui,nec recepit disciplinam ;periit fides,et ablata est de ore eorum.

29.  Tonde capillum tuum, et projice,et sume in directum planctum :quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui ;

30.  quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus.Posuerunt offendicula sua in domoin qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam :

Read complete chapter Jeremiæ 7