Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 6:23-30 Vulgata Latina (VULG)

23.  Sagittam et scutum arripiet :crudelis est et non miserebitur.Vox ejus quasi mare sonabit :et super equos ascendent,præparati quasi vir ad præliumadversum te, filia Sion.

24.  Audivimus famam ejus ;dissolutæ sunt manus nostræ :tribulatio apprehendit nos,dolores ut parturientem.

25.  Nolite exire ad agros,et in via ne ambuletis,quoniam gladius inimici,pavor in circuitu.

26.  Filia populi mei, accingere cilicio,et conspergere cinere :luctum unigeniti fac tibi,planctum amarum,quia repente veniet vastator super nos.

27.  Probatorem dedi te in populo meo robustum :et scies, et probabis viam eorum.

28.  Omnes isti principes declinantes,ambulantes fraudulenter,æs et ferrum :universi corrupti sunt.

29.  Defecit sufflatorium ;in igne consumptum est plumbum :frustra conflavit conflator,malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.

30.  Argentum reprobum vocate eos,quia Dominus projecit illos.

Read complete chapter Jeremiæ 6