Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 6:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem :et in Thecua clangite buccina,et super Bethacarem levate vexillum,quia malum visum est ab aquilone,et contritio magna.

2.  Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion.

3.  Ad eam venient pastores et greges eorum ;fixerunt in ea tentoria in circuitu :pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.

4.  Sanctificate super eam bellum :consurgite, et ascendamus in meridie :væ nobis, quia declinavit dies ;quia longiores factæ sunt umbræ vesperi !

5.  Surgite, et ascendamus in nocte,et dissipemus domus ejus.

6.  Quia hæc dicit Dominus exercituum :Cædite lignum ejus,et fundite circa Jerusalem aggerem.Hæc est civitas visitationis :omnis calumnia in medio ejus.

7.  Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam,sic frigidam fecit malitiam suam.Iniquitas et vastitas audietur in ea,coram me semper infirmitas et plaga.

8.  Erudire, Jerusalem,ne forte recedat anima mea a te ;ne forte ponam te desertam,terram inhabitabilem.

9.  Hæc dicit Dominus exercituum :Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël.Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.

10.  Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ?ecce incircumcisæ aures eorum,et audire non possunt :ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium,et non suscipient illud.

11.  Idcirco furore Domini plenus sum ;laboravi sustinens.Effunde super parvulum foris,et super consilium juvenum simul :vir enim cum muliere capietur ;senex cum pleno dierum.

12.  Et transibunt domus eorum ad alteros,agri et uxores pariter,quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus :

13.  a minore quippe usque ad majoremomnes avaritiæ student,et a propheta usque ad sacerdotemcuncti faciunt dolum.

14.  Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia,dicentes : Pax, pax !et non erat pax.

Read complete chapter Jeremiæ 6