Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 52:25-34 Vulgata Latina (VULG)

25.  et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores : et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate : et scribam principem militum, qui probabat tyrones : et sexaginta viros de populo terræ, qui inventi sunt in medio civitatis.

26.  Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha :

27.  et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath : et translatus est Juda de terra sua.

28.  Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor : in anno septimo, Judæos tria millia et viginti tres :

29.  in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas :

30.  in anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiæ animas Judæorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animæ, quatuor millia sexcentæ.

31.  Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris.

32.  Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone.

33.  Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ.

34.  Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suæ, cunctis diebus vitæ ejus.

Read complete chapter Jeremiæ 52