Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 51:46-61 Vulgata Latina (VULG)

46.  et ne forte mollescat cor vestrum,et timeatis auditum qui audietur in terra :et veniet in anno auditio,et post hunc annum auditio,et iniquitas in terra,et dominator super dominatorem.

47.  Propterea ecce dies veniunt,et visitabo super sculptilia Babylonis,et omnis terra ejus confundetur,et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.

48.  Et laudabunt super Babylonem cæli et terra,et omnia quæ in eis sunt :quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.

49.  Et quomodo fecit Babylon,ut caderent occisi in Israël,sic de Babylonecadent occisi in universa terra.

50.  Qui fugistis gladium, venite,nolite stare :recordamini procul Domini,et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

51.  Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium :operuit ignominia facies nostras,quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.

52.  Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus,et visitabo super sculptilia ejus,et in omni terra ejus mugiet vulneratus.

53.  Si ascenderit Babylon in cælum,et firmaverit in excelso robur suum,a me venient vastatores ejus, ait Dominus.

54.  Vox clamoris de Babylone,et contritio magna de terra Chaldæorum :

55.  quoniam vastavit Dominus Babylonem,et perdidit ex ea vocem magnam :et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ ;dedit sonitum vox eorum :

56.  quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo,et apprehensi sunt fortes ejus,et emarcuit arcus eorum,quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.

57.  Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus,et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus :et dormient somnum sempiternum,et non expergiscentur, ait Rex(Dominus exercituum nomen ejus).

58.  Hæc dicit Dominus exercituum :Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur,et portæ ejus excelsæ igni comburentur,et labores populorum ad nihilum,et gentium in ignem erunt, et disperibunt.

59.  Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus : Saraias autem erat princeps prophetiæ.

60.  Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno : omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem.

61.  Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc,

Read complete chapter Jeremiæ 51