Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 51:4-14 Vulgata Latina (VULG)

4.  Et cadent interfecti in terra Chaldæorum,et vulnerati in regionibus ejus.

5.  Quoniam non fuit viduatus Israël et Judaa Deo suo, Domino exercituum,terra autem eorum repleta est delictoa Sancto Israël.

6.  Fugite de medio Babylonis,et salvet unusquisque animam suam :nolite tacere super iniquitatem ejus,quoniam tempus ultionis est a Domino :vicissitudinem ipse retribuet ei.

7.  Calix aureus Babylon in manu Domini,inebrians omnem terram :de vino ejus biberunt gentes,et ideo commotæ sunt.

8.  Subito cecidit Babylon, et contrita est.Ululate super eam :tollite resinam ad dolorem ejus,si forte sanetur.

9.  Curavimus Babylonem, et non est sanata :derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam :quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus,et elevatum est usque ad nubes.

10.  Protulit Dominus justitias nostras :venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.

11.  Acuite sagittas, implete pharetras :suscitavit Dominus spiritum regum Medorum :et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam,quoniam ultio Domini est,ultio templi sui.

12.  Super muros Babylonis levate signum,augete custodiam, levate custodes,præparate insidias :quia cogitavit Dominus,et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.

13.  Quæ habitas super aquas multas,locuples in thesauris :venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.

14.  Juravit Dominus exercituum per animam suam :Quoniam replebo te hominibus quasi brucho,et super te celeuma cantabitur.

Read complete chapter Jeremiæ 51