Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 51:12-24 Vulgata Latina (VULG)

12.  Super muros Babylonis levate signum,augete custodiam, levate custodes,præparate insidias :quia cogitavit Dominus,et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.

13.  Quæ habitas super aquas multas,locuples in thesauris :venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.

14.  Juravit Dominus exercituum per animam suam :Quoniam replebo te hominibus quasi brucho,et super te celeuma cantabitur.

15.  Qui fecit terram in fortitudine sua,præparavit orbem in sapientia sua,et prudentia sua extendit cælos.

16.  Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo :qui levat nubes ab extremo terræ,fulgura in pluviam fecit,et produxit ventum de thesauris suis.

17.  Stultus factus est omnis homo a scientia ;confusus est omnis conflator in sculptili :quia mendax est conflatio eorum,nec est spiritus in eis.

18.  Vana sunt opera, et risu digna :in tempore visitationis suæ peribunt.

19.  Non sicut hæc, pars Jacob,quia qui fecit omnia ipse est :et Israël sceptrum hæreditatis ejus :Dominus exercituum nomen ejus.

20.  Collidis tu mihi vasa belli :et ego collidam in te gentes,et disperdam in te regna :

21.  et collidam in te equum et equitem ejus :et collidam in te currum et ascensorem ejus :

22.  et collidam in te virum et mulierem :et collidam in te senem et puerum :et collidam in te juvenem et virginem :

23.  et collidam in te pastorem et gregem ejus :et collidam in te agricolam et jugales ejus :et collidam in te duces et magistratus :

24.  et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ,omne malum suum quod fecerunt in Sion,in oculis vestris, ait Dominus.

Read complete chapter Jeremiæ 51