Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 51:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæc dicit Dominus :Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus,qui cor suum levaverunt contra me,quasi ventum pestilentem :

2.  et mittam in Babylonem ventilatores,et ventilabunt eam et demolientur terram ejus,quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.

3.  Non tendat qui tendit arcum suum,et non ascendat loricatus :nolite parcere juvenibus ejus ;interficite omnem militiam ejus.

4.  Et cadent interfecti in terra Chaldæorum,et vulnerati in regionibus ejus.

5.  Quoniam non fuit viduatus Israël et Judaa Deo suo, Domino exercituum,terra autem eorum repleta est delictoa Sancto Israël.

6.  Fugite de medio Babylonis,et salvet unusquisque animam suam :nolite tacere super iniquitatem ejus,quoniam tempus ultionis est a Domino :vicissitudinem ipse retribuet ei.

7.  Calix aureus Babylon in manu Domini,inebrians omnem terram :de vino ejus biberunt gentes,et ideo commotæ sunt.

8.  Subito cecidit Babylon, et contrita est.Ululate super eam :tollite resinam ad dolorem ejus,si forte sanetur.

Read complete chapter Jeremiæ 51