Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 50:32-46 Vulgata Latina (VULG)

32.  Et cadet superbus, et corruet,et non erit qui suscitet eum :et succendam ignem in urbibus ejus,et devorabit omnia in circuitu ejus.

33.  Hæc dicit Dominus exercituum :Calumniam sustinent filii Israël,et filii Juda simul :omnes qui ceperunt eos, tenent :nolunt dimittere eos.

34.  Redemptor eorum fortis,Dominus exercituum nomen ejus :judicio defendet causam eorum,ut exterreat terram,et commoveat habitatores Babylonis.

35.  Gladius ad Chaldæos, ait Dominus,et ad habitatores Babylonis,et ad principes, et ad sapientes ejus.

36.  Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt :gladius ad fortes illius, qui timebunt.

37.  Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus,et ad omne vulgus quod est in medio ejus :et erunt quasi mulieres :gladius ad thesauros ejus, qui diripientur.

38.  Siccitas super aquas ejus erit, et arescent,quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur.

39.  Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis,et habitabunt in ea struthiones :et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum,nec exstruetur usque ad generationem et generationem.

40.  Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham,et vicinas ejus, ait Dominus,non habitabit ibi vir,et non incolet eam filius hominis.

41.  Ecce populus venit ab aquilone,et gens magna, et reges multiconsurgent a finibus terræ.

42.  Arcum et scutum apprehendent :crudeles sunt, et immisericordes :vox eorum quasi mare sonabit,et super equos ascendent,sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon.

43.  Audivit rex Babylonis famam eorum,et dissolutæ sunt manus ejus :angustia apprehendit eum,dolor quasi parturientem.

44.  Ecce quasi leo ascendet,de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam,quia subito currere faciam eum ad illam.Et quis erit electus, quem præponam ei ?quis est enim similis mei ?et quis sustinebit me ?et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?

45.  Propterea audite consilium Dominiquod mente concepit adversum Babylonem,et cogitationes ejusquas cogitavit super terram Chaldæorum :nisi detraxerint eos parvuli gregum,nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.

46.  A voce captivitatis Babylonis commota est terra,et clamor inter gentes auditus est.

Read complete chapter Jeremiæ 50