Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 5:25-31 Vulgata Latina (VULG)

25.  Iniquitates vestræ declinaverunt hæc,et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis :

26.  quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes,laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.

27.  Sicut decipula plena avibus,sic domus eorum plenæ dolo :ideo magnificati sunt et ditati.

28.  Incrassati sunt et impinguati,et præterierunt sermones meos pessime.Causam viduæ non judicaverunt,causam pupilli non direxerunt,et judicium pauperum non judicaverunt.

29.  Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ?

30.  Stupor et mirabilia facta sunt in terra :

31.  prophetæ prophetabant mendacium,et sacerdotes applaudebant manibus suis,et populus meus dilexit talia.Quid igitur fiet in novissimo ejus ?

Read complete chapter Jeremiæ 5