Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 5:19-28 Vulgata Latina (VULG)

19.  Quod si dixeritis :Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia ?dices ad eos :Sicut dereliquistis me,et servistis deo alieno in terra vestra,sic servietis alienis in terra non vestra.

20.  Annuntiate hoc domui Jacob,et auditum facite in Juda, dicentes :

21.  Audi, popule stulte, qui non habes cor :qui habentes oculos, non videtis ;et aures, et non auditis.

22.  Me ergo non timebitis, ait Dominus,et a facie mea non dolebitis ?qui posui arenam terminum mari,præceptum sempiternum quod non præteribit :et commovebuntur, et non poterunt ;et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.

23.  Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans :recesserunt, et abierunt.

24.  Et non dixerunt in corde suo :Metuamus Dominum Deum nostrum,qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo,plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.

25.  Iniquitates vestræ declinaverunt hæc,et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis :

26.  quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes,laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.

27.  Sicut decipula plena avibus,sic domus eorum plenæ dolo :ideo magnificati sunt et ditati.

28.  Incrassati sunt et impinguati,et præterierunt sermones meos pessime.Causam viduæ non judicaverunt,causam pupilli non direxerunt,et judicium pauperum non judicaverunt.

Read complete chapter Jeremiæ 5