Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 5:11-17 Vulgata Latina (VULG)

11.  Prævaricatione enim prævaricata est in medomus Israël, et domus Juda, ait Dominus.

12.  Negaverunt Dominum, et dixerunt :Non est ipse : neque veniet super nos malum :gladium et famem non videbimus.

13.  Prophetæ fuerunt in ventum locuti,et responsum non fuit in eis :hæc ergo evenient illis.

14.  Hæc dicit Dominus Deus exercituum :Quia locuti estis verbum istud,ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem,et populum istum in ligna,et vorabit eos.

15.  Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo,domus Israël, ait Dominus :gentem robustam,gentem antiquam,gentem cujus ignorabis linguam,nec intelliges quid loquatur.

16.  Pharetra ejus quasi sepulchrum patens ;universi fortes.

17.  Et comedet segetes tuas et panem tuum ;devorabit filios tuos et filias tuas ;comedet gregem tuum et armenta tua ;comedet vineam tuam et ficum tuam :et conteret urbes munitas tuas,in quibus tu habes fiduciam, gladio.

Read complete chapter Jeremiæ 5