Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 5:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Circuite vias Jerusalem,et aspicite, et considerate,et quærite in plateis ejus,an inveniatis virum facientem judicium,et quærentem fidem :et propitius ero ei.

2.  Quod si etiam : Vivit Dominus, dixerint,et hoc falso jurabunt.

3.  Domine, oculi tui respiciunt fidem :percussisti eos, et non doluerunt ;attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam :induraverunt facies suas supra petram,et noluerunt reverti.

4.  Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti,ignorantes viam Domini,judicium Dei sui.

5.  Ibo igitur ad optimates, et loquar eis :ipsi enim cognoverunt viam Domini,judicium Dei sui :et ecce magis hi simul confregerunt jugum ;ruperunt vincula.

6.  Idcirco percussit eos leo de silva ;lupus ad vesperam vastavit eos :pardus vigilans super civitates eorum :omnis qui egressus fuerit ex eis capietur :quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum ;confortatæ sunt aversiones eorum.

7.  Super quo propitius tibi esse potero ?filii tui dereliquerunt me,et jurant in his qui non sunt dii.Saturavi eos, et mœchati sunt,et in domo meretricis luxuriabantur.

8.  Equi amatores et emissarii facti sunt :unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.

9.  Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,et in gente tali non ulciscetur anima mea ?

10.  Ascendite muros ejus, et dissipate :consummationem autem nolite facere :auferte propagines ejus,quia non sunt Domini.

11.  Prævaricatione enim prævaricata est in medomus Israël, et domus Juda, ait Dominus.

12.  Negaverunt Dominum, et dixerunt :Non est ipse : neque veniet super nos malum :gladium et famem non videbimus.

13.  Prophetæ fuerunt in ventum locuti,et responsum non fuit in eis :hæc ergo evenient illis.

Read complete chapter Jeremiæ 5