Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 49:27-38 Vulgata Latina (VULG)

27.  Et succendam ignem in muro Damasci,et devorabit mœnia Benadad.

28.  Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Hæc dicit Dominus :Surgite, et ascendite ad Cedar,et vastate filios orientis.

29.  Tabernacula eorum, et greges eorum capient :pelles eorum, et omnia vasa eorum,et camelos eorum tollent sibi,et vocabunt super eos formidinem in circuitu.

30.  Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete,qui habitatis Asor, ait Dominus :iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium,et cogitavit adversum vos cogitationes.

31.  Consurgite, et ascendite ad gentem quietam,et habitantem confidenter, ait Dominus :non ostia, nec vectes eis : soli habitant.

32.  Et erunt cameli eorum in direptionem,et multitudo jumentorum in prædam :et dispergam eos in omnem ventum,qui sunt attonsi in comam,et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.

33.  Et erit Asor in habitaculum draconum,deserta usque in æternum :non manebit ibi vir,nec incolet eam filius hominis.

34.  Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens :

35.  Hæc dicit Dominus exercituum :Ecce ego confringam arcum Ælam,et summam fortitudinem eorum :

36.  et inducam super Ælam quatuor ventos a quatuor plagis cæli,et ventilabo eos in omnes ventos istos,et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam.

37.  Et pavere faciam Ælam coram inimicis suis,et in conspectu quærentium animam eorum :et adducam super eos malum,iram furoris mei, dicit Dominus,et mittam post eos gladium donec consumam eos.

38.  Et ponam solium meum in Ælam,et perdam inde reges et principes, ait Dominus.

Read complete chapter Jeremiæ 49