Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 48:4-18 Vulgata Latina (VULG)

4.  Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.

5.  Per ascensum enim Luithplorans ascendet in fletu,quoniam in descensu Oronaimhostes ululatum contritionis audierunt.

6.  Fugite, salvate animas vestras,et eritis quasi myricæ in deserto :

7.  pro eo enim quod habuisti fiduciamin munitionibus tuis et in thesauris tuis,tu quoque capieris :et ibit Chamos in transmigrationem,sacerdotes ejus et principes ejus simul.

8.  Et veniet prædo ad omnem urbem,et urbs nulla salvabitur :et peribunt valles,et dissipabuntur campestria,quoniam dixit Dominus :

9.  Date florem Moab, quia florens egredietur :et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.

10.  Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter,et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.

11.  Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua,et requievit in fæcibus suis :nec transfusus est de vase in vas,et in transmigrationem non abiit :idcirco permansit gustus ejus in eo,et odor ejus non est immutatus.

12.  Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum :et sternent eum, et vasa ejus exhaurient,et lagunculas eorum collident.

13.  Et confundetur Moab a Chamossicut confusa est domus Israël a Bethel,in qua habebat fiduciam.

14.  Quomodo dicitis : Fortes sumus,et viri robusti ad præliandum ?

15.  Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt,et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex :Dominus exercituum nomen ejus.

16.  Prope est interitus Moab ut veniat,et malum ejus velociter accurret nimis.

17.  Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus :et universi qui scitis nomen ejus, dicite :Quomodo confracta est virga fortis,baculus gloriosus ?

18.  Descende de gloria, et sede in siti,habitatio filiæ Dibon,quoniam vastator Moab ascendit ad te :dissipavit munitiones tuas.

Read complete chapter Jeremiæ 48