Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 48:33-40 Vulgata Latina (VULG)

33.  Ablata est lætitia et exsultatiode Carmelo et de terra Moab,et vinum de torcularibus sustuli :nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.

34.  De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ;a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante :aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.

35.  Et auferam de Moab, ait Dominus,offerentem in excelsis,et sacrificantem diis ejus.

36.  Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit,et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum :quia plus fecit quam potuit,idcirco perierunt.

37.  Omne enim caput calvitium,et omnis barba rasa erit :in cunctis manibus colligatio,et super omne dorsum cilicium :

38.  super omnia tecta Moab, et in plateis ejus,omnis planctus :quoniam contrivi Moabsicut vas inutile, ait Dominus.

39.  Quomodo victa est, et ululaverunt ?quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ?eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.

40.  Hæc dicit Dominus :Ecce quasi aquila volabit,et extendet alas suas ad Moab.

Read complete chapter Jeremiæ 48