Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 48:29-36 Vulgata Latina (VULG)

29.  Audivimus superbiam Moab : superbus est valde :sublimitatem ejus, et arrogantiam,et superbiam, et altitudinem cordis ejus.

30.  Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus,et quod non sit juxta eam virtus ejus,nec juxta quod poterat conata sit facere.

31.  Ideo super Moab ejulabo,et ad Moab universam clamabo,ad viros muri fictilis lamentantes :

32.  de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama.Propagines tuæ transierunt mare ;usque ad mare Jazer pervenerunt :super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.

33.  Ablata est lætitia et exsultatiode Carmelo et de terra Moab,et vinum de torcularibus sustuli :nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.

34.  De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ;a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante :aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.

35.  Et auferam de Moab, ait Dominus,offerentem in excelsis,et sacrificantem diis ejus.

36.  Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit,et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum :quia plus fecit quam potuit,idcirco perierunt.

Read complete chapter Jeremiæ 48