Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 48:2-11 Vulgata Latina (VULG)

2.  Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon :cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente.Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.

3.  Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.

4.  Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.

5.  Per ascensum enim Luithplorans ascendet in fletu,quoniam in descensu Oronaimhostes ululatum contritionis audierunt.

6.  Fugite, salvate animas vestras,et eritis quasi myricæ in deserto :

7.  pro eo enim quod habuisti fiduciamin munitionibus tuis et in thesauris tuis,tu quoque capieris :et ibit Chamos in transmigrationem,sacerdotes ejus et principes ejus simul.

8.  Et veniet prædo ad omnem urbem,et urbs nulla salvabitur :et peribunt valles,et dissipabuntur campestria,quoniam dixit Dominus :

9.  Date florem Moab, quia florens egredietur :et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.

10.  Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter,et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.

11.  Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua,et requievit in fæcibus suis :nec transfusus est de vase in vas,et in transmigrationem non abiit :idcirco permansit gustus ejus in eo,et odor ejus non est immutatus.

Read complete chapter Jeremiæ 48