15. Vox enim annuntiantis a Dan,et notum facientis idolum de monte Ephraim.
16. Dicite gentibus : Ecce auditum est in Jerusalemcustodes venire de terra longinqua,et dare super civitates Juda vocem suam :
17. quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro,quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.
18. Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi :ista malitia tua, quia amara,quia tetigit cor tuum.
19. Ventrem meum, ventrem meum doleo ;sensus cordis mei turbati sunt in me.Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea,clamorem prælii.
20. Contritio super contritionem vocata est,et vastata est omnis terra :repente vastata sunt tabernacula mea ;subito pelles meæ.
21. Usquequo videbo fugientem ;audiam vocem buccinæ ?
22. Quia stultus populus meus me non cognovit :filii insipientes sunt et vecordes :sapientes sunt ut faciant mala,bene autem facere nescierunt.
23. Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili ;et cælos, et non erat lux in eis.
24. Vidi montes, et ecce movebantur :et omnes colles conturbati sunt.
25. Intuitus sum, et non erat homo :et omne volatile cæli recessit.
26. Aspexi, et ecce Carmelus desertus,et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini,et a facie iræ furoris ejus.
27. Hæc enim dicit Dominus :Deserta erit omnis terra,sed tamen consummationem non faciam.
28. Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper,eo quod locutus sum.Cogitavi, et non pœnituit me,nec aversus sum ab eo.
29. A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas :ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes :universæ urbes derelictæ sunt,et non habitat in eis homo.